Hľadaný výraz: Ez 18,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “Quid est vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israel dicentes: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt”? 3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, non dicetis ultra hoc proverbium in Israel. 4 Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est; anima, quae peccaverit, ipsa morietur.

1

mail   print   facebook   twitter